[98] EPISTOLA XCVIII.

SUFFRIDO PETRO,

LEOVARDIENSI.

Viro Eruditissimo ac humanissimo

CAELIUS SECUNDUS CURIO.

S. P. D.

Tuas Castigationes, Optime SUFFRIDE, in M . T. Citeronis Officia, vidimus, tuamque in eadem praefationem legimus, in qua ostendis nequaquam priorum laboribus deterritum, quo minus tuas in omnia Ciceronis opera vigilias sis editurus. Et quoniam ex illis paucis, de tota tua ratione corrigendi cognoscere facile potuimus, atque ex unguibus, ut dicitur, totum leonem aestimare, cupido sane haud parva incessit, etiam reliqua videndi, quod quidem non tam mea solius caussa sit, quam quod video cum literarum communi utilitate tuam quoque laudem non vulgarem conjunctam fore. Tecum igitur ego studio quodam atque ardore bonarum artium conjunctus etsi alioqui fortassis ignotus, te etiam atque etiam hortor oroque ne diutius tuos istos praeclaros labores desiderari patiare. Quod si etiam de Typographo, qui eleganter & nitido totum cum tuis lucubrationibus Ciceronem sit impressurus, me audire non abnuis, ecce tibi THOMAS GUARINUS civis & typographus Basileensis politissimus ac diligentissimus, qui hoc sit suscepturus & bona fide, DEO bene juvante, perfecturus. Nec est quod existimes te cum homine ingrato acturum: ea enim est aequitate atque benignitate erga homines eruditos & in re literaria desudantes, ut non sit passurus te hac in parte hominis grati officium desideraturum. Quicquid igitur de toto hocce negotio constitutum habebis, facias quam primum certiores te vehementer etiam atque etiam oro. Vale. Basileae Cal. Sept. An. MDLXIX.